[8] EPISTOLA VIII.

Generoso ac vere illustri Viro

IOANNI a LASKO

GLAREANUS S. D.

Iliada quam scriberem, haberem sane, Ornatissime Generosissimeque Baro, sed nunc neque tantum fuit otii, neque visum operae pretium diutius, quam oporteat, te obtundere. Quare ut in buccam venient, huc adpingere placet. Tu, qua es humanitate, ac praecipui in me candoris, boni consule. Mitto ad te novam faeturam laborum meorum, quam opto omnibus studiosis Romanae Historiae tam fructuosam, quam a me est infinitis prope laboribus conquisita, Regum Romanorum, Coss. Decemvirorum, Tribunorum militum consulari potestate, ac iterum Coss. usque ad aliquot Tiberij Caesaris annos Nomenclaturam, rationem temporum, bellorum ordinem omnium Livii decadum, cum collatione ad Olympiadas Graecas. Quae ratio autem me commoverit, tibi satis liquere potest, vel ex hoc, quod toties legimus apud Latinos, Hoc gestum est Coss. GN. Manlio Volsone ac M. Fulvio Nobiliore. Item, Hannibal mortuus est M. Claudio Marcello & Q. Fabio Labeone Coss. Item mille talia & tamen si quis quaerat, Ecquando illi fuere Coss. nihil respondere possumus. Quare mihi ab Urbe condita incipiendum fuit, ab ipsoque Romuli imperio ac deinceps texenda tota temporum ratio. Ut in ipso volumine videbis. Nam de opere non unum verbum addam, nisi quod quaedam interim mihi melius animadversa, sed ea pauca admodum, quae proxima editione, cum Annotationes publicavero, emendabo. Adorno autem in totum Livium Annotationes, quarum nunc habeo plures mille & quingentis. Dij boni quantum hic sudoris exhaustum mihi, intra annum autem, si DEUS faverit, absolvero. Nunc Dionysii Halicarnassei libros de Antiquitatibus Romanis emendavi, cum Annotationibus plus minus quadringentis, & Chronologia a Troia capta usque ad primos Tribunes Militum Cos. potestate, qui liber a Frobenio nunc est absolutus, & his nundinis Francivadanis publicatur. Edidi praeterea in Horatij omneis libros Annotationes adhortatore DN. ERASMO; quas ego proximo anno publicabo, in quibus nodi in Musicis ab nullo commentatore intellecti, de modis explicantur. Facit eorum mentionem saepius Horatius, ut od. nona Epodon. Has Dorium, illis Barbarum. Item od. XI. lib. III. Tuque testudo resonare septem Callida nervis. Ostendam enim septem illas Diapason species apud veteres significari, in quibus tonorum tota ratio constat. Quod ante aliquot annos de Arithmetica ac Musica docte ac humaniter admonuisti, id mihi tentatum. Sed in Arithmeticis facile destiti, postquam Tonstalli doctissimum de Arithmetica opus publicatum est. At in Musicis non desistam, donec mundo ostendam, quam haec disciplina foede hodie negligitur. Dodecachordon in animo est edere, sed duo nunc impedimento sunt, Livii Annotationes, ac quod nullus hic bibliographus formas habet ad eam rem necessarias, sed cum tempore tamen, CHRISTO bene favente, inveniemus, faciemusque tui nominis in his aliquot voluminibus honestam mentionem, ut viri de nobis optime meriti. Chronologiam in Livio cui dedicavimus, is bonus vir suit, & apud Maximilianum Caesarem olim meus examinator, ut vocant, sed tamen videre non potuit nostram in eum gratitudinem, antea e vivis cessit. Sed non poenituit me instituti tamen mei. Quando autem video nostra aetate tot libellos ineptos a quibus libet absque omni prodire judicio, longe mihi alia fuit ratio visa, videlicet ut authores antiquos illustrarem, adduceremque ad eorum lectionem plureis ab ineptis istis novis deliramentis, quo exemplo praeluxit studiosis omnibus D. ERASMUS: & mihi reliquum vitae pro instaurandis vetustis desudabitur. Sic enim pluribus profuerimus, & si non est tantum praesentis gloriae, sperandum tamen est plus meriti apud DEUM. Quo propius omnibus intuendum, quanquam quid vetat, una cum optimis authoribus, ejus qui eos aliqua ex parte a situ ac squalore defendit, non esse aliquam etiam gloriam? Sed nunc de his satis. Nova audire cupis. Nova scribam, & quae mihi certo comperta. Haec nova Religio sive Secta potius, postquam in Helvetiis augeri coepisset, ut tibi notum est, ex civitatibus XIII Helvetiorum, Tigurum, Berna, ac Basilea majorem partem Municipiorum ac Clientium in suam partem adduxere, ita ut quinque duntaxat partes civitatesque in antiqua manserint religione, Luceria, Uria, Suicia, Sylvania ac Tugium: Tres intercessere, Clarona patria mea, Abbatis-cella, ac Friburgum Helveticum. Caeterum, ut scis, Spiritus ille non quiescit, Zwinglius undecima die Octobris anni tricesimi primi, collecta decem millium hominum manu, praecipue Tigurinorum, invadit terram quinque partium sive civitatum. Illi enimvero non segnes, coacto exercitu octo millium, invasores aggressi, magnam Tigurinorum multitudinem trucidarunt, ibi Zwinglius una cum xvi suae sectae praedicantibus, periit, quem inter reliquos coesos inventum, per lictorem publicum in quatuor sectum parteis statim eo in loco combusserunt. Huic cladi cum succurrere Basileenses Scaphusianique ac reliqua in Helvetiis municipia vellent, in montem quendam octo eorum millia, castris positis concessere, ibi a Christianis non plus sexcentis ac XXXVI viris pulsi ac de monte praecipitati, omnibus impedimentis exuti, magna parte caesi, captique. Ibi Oecolampadii Titus, insignis eius sectas Praeco cecidit. His duabus cladibus Christiani Boardas curules triginta, Unciatas quadringentas nacti, insignem victoriam CHRISTO favente obtinuerunt. Affinguntur huic rei miracula, ut fieri solet. Sed id mihi visum sat miraculi, quod DCXXXVI Viri ausi sint octo hominum millia in acie etiam ordinata invadere. Sed scilicet DEUS dator est cordium animorumque. Oecolampadius tanto afflictus moerore, deinceps raro visus, vicesima tertia Novembris die mortuus est ac sepultus. Res nunc itaque quiescit. Nemo enim non pertimuerat harum civitatum potentiam, at nunc ridentur cum res in nervum abijt. Hic satis quiete vivimus D. ERASMUS & ego, una cum ZASIO sene & multis alijs honestis viris. AMARBACHIUS adhuc haeret Basileae, eius ratio hactenus habita est, sed timeo illi. Ita variabilis est hic Spiritus, ne non servent promissa. Haec cum ad te minime pertineant, volui tamen te aliquo obtundere modo. Tu vale, optime Mecaenas, ac ornamentum regni tui, & me ama. Friburgi Brisgoae. Anno a CHRISTO nato, MDXXXII. Quarto nonas Martij.